# Contra Acephalos Disputatio 36-2

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/36-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/36-2

Hæret. Et ubi hanc papæ Athanasii epistolam sanetissimus Cyrillus probavit? Rust. Non solum testimonia ex ea posuit in synodo, sed et in epistola ad sanctum Joannem, in qua dicit et hæc:« Quia vero sanctorum Patrum scita ubique sequimur, maxime vero beati et omni laude digni Patris nostri Athanasii, circa quodiibet ilLud omnino evagari vitantes, ab ipsis credat quidem sanctitas tua, dubitet autem nullus aliorum. »Et rursus: « Quia vero didicimus quod et epistolam ad bcatum Epictetum, omni laude digni Patris nostri Athanasii, orthodoxe habentem corrumpentes quidam ediderunt, ita ut ex hoc plurimi nocerentur; ob hoc, utile aliquid et necessarium fratribus excogitantes, cx antiquis exemplaribus quæ apud nos sunt et absque errore se hahent, direximus exemplaria tuæ sanctitati; et nos igitur hujus editionis exemplaria habentes, ex ipsis tibi proposuimus. » Inten e igitur quia orthodoxe habentem dixit Epistolam ad Epictetum, et quia fratribus utile ac necessarium quid excogitans, ejus direxit excipiar, lau lans ejus scriptorem ut dignum est.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
