Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 39-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Et un le certum est quod Deus voluerit cum carne unam se esse personam, ct una fieri natura noluerit, dum certe dicat Apostolus: Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. xi, 34)? Insuper cousequcns cst unam fieri naturam, quotiescunque fit una persona. Nec non, et si ad Dei omnipotentiam respiciamus, potuit Deus volens una cum carnc fieri natura; et quoniam Dei omnipotentis miraculo facta est una persona, cur non et alio miraculo etiam una est facta natura? Aut cur non codem utrumque miraculo, imo Vero idem? An facile est Deo illud facere, quod impossibile rationibus videtur humanis, id cst unam ex divinitate atque humanitate personam; et difficile cst Deo id quod est humanis quoque rationibus consequens, ut una illius natura sit cujus una persona est?