# Contra Acephalos Disputatio 40-2

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/40-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/40-2

Rust. Magna est Dei clementia, qui, ut non erraremus, nom solum inhumanari dignatus est, sed et causam principalem suæ nobis inhumanationis ostendcre: unde superius demonstratum est quia omnia nostra suscepit excepto peccato. Assumpsit igitur cum substantia nostræ naturae perfectæ, etiam quantitatem; pro qua eum unum hominem vocat Apostolus (I Cor. xv, 2!; I Tim. II, 5), et hoc sæpe. Hæc igitur perfectae nostræ naturæ integra unitas, integræ divinitatis unitati concurrens; dualitatem naturarum rationabiliter coadimplet. Insuper non otiose facit magnalia Deus, tanquam propter hoc solum ut ipsa faciat; sed accommode ad nostram salutem suam pensans intentionem: nec enim vel stuporis causa, vel vane glorix, sed nostra utilitas ejus benignitatis intentio est. Itaque oportebat eu n, nostrae naturæ sicut alia omnia, absque peccato, sic quantitatem queque seu potius unitatem suscipere, sicut superius demonstravimus. Nam si non est quæ assumpta est una natura, ergo nec una est, et per hoc nibil. Si vero una est; sicut impium est dicere quod desit t'i aliquid nostrae substantiæ, sic etiam quantitatis: habet igitur et hanc proprietatem quantitas illa ut concurrens divinae substantiae quantitati, dualitate [erficiat. Insuper ad miraculum quoque valde superior invenitur nostra confessio: semel enim dignatus Dei sermo, una esse cum carne persona; de re iquo, non mirabiliter ( quia et consuete, ut vis) dicerctur una factus fuissc natura: nihil aut-m mirabilius, ct mentem excedens amplius atque divinius est, quam quod inconsuetum atque incomparabile. Quid vero amplius tale est, quam unam personam subsintere, cujus non esset una natura? Claret igitur, quia ct rationis, et miraculi, et causæ comparatione superiores invenimur a vobis.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
