# Contra Acephalos Disputatio 41-2

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/41-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/41-2

Hæret. Si possibile cst quantitatem ( absque nominibus earum rerum quarum quantitas est) in dicta proferre: ut puta si unusquisque hominum qui unus homo nominatur, utrum ergo hunc et ablato nomine quod est homo, licet nobis unum dicere. Si enim hoc et super sancta Trinitate recte dicimus, erit duo quædam, Pater et Spiritus sanctus, dux namque personæ sunt; crit vcro et Filius, duo quædam; duæ namque, secundum vos, naturae sunt: Pater igitur, et Filius, et sanctus Spiritus, quatuor quædam sunt. Sic enim tu quoque nobis paulo a te objecisti, quia divinæ naturæ unitas cum unitate humanæ naturæ, naturarum dualitatem explet. Et nos igitur secundum vestram concludimus rationem, quia duo et duo quatuor sunt: quare pro Trinitate, quaternitatem colitis: non igitur estis orthodoxi. Nec vero affirmare valebitis quod sine recum nomine non proferatur numeri eorum nomen, quia unum Tr nitatis confitentes esse Christum, et unam ex tribus non potestis abnuere. Si vero interrogemini, ex quibus tribus unum, non invenietis unum nomen commune quod de tribus pluraliter prædicare possitis: nec cnim ex tribus Patribus, nec ex tribus Filiis, nec ex tribus Spiritibus sanctisve paracletis.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
