Latin
45 to 46
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 45-46
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Si una est substantia et res Christus, igitur unum quidcm substantivum, una pcr unitionem substantia Christus est. Rust. Res et personam significat, et naturam. Et una igitur res Christus, et duæ: ct magis vero ipse quidem res una est, quippe ut una persona, in dnahus vero naturis agnoscitur. Hæret. Quia interim non negasti unam rem esse Christum (quomodo enim non unum dicis Christum, qui rem unam Christum esse dicis?) ,res vero hæc est substantiva: una igitur, ut diximus, substantia Christus est, una igitur et natura: quid enim ad me, utrum etiam duæ res sint, an minime? interim, quia una est, contradicere non potes.