Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 49
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Nonne praedixi quia exemplum non per omnia est inconveniens? alias non erit exemptum, si per omnia idem. Quia igitur dixisti substuntivum quiddam esse Christum, ostendi quia et aliud aliquid dicitur quidem substantivum, non unius autem substantiæ, sed multarum est. Si vero ea quæ arte fiunt dicere velit, multa millia talia invenire possibile est, ut navem, domum, ut lucernam ardentem, et his similia: universa enim talia, substantia quidem sunt, non unius vero substantiæ.