# Contra Acephalos Disputatio 5-2

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/5-2

Rust. Similitudo sermonum idem non facit in rebus exislere; alioqui tali modo, et illum qui dicit, quia in eodcin u;raque natura est, posibile c sustincre calumniam: econtrario enim quæconfunduntur, in unum aliquid confunduntur. Hoc vero es!. et sermonum summa diversitas, seu magis adversitas, dicere quia unus et idem in duabus naturis cst, et ciicere quia in duabus aut in duobus quibusdam dividitur: qui enim dividitur vel partitur, sive separatur, non est unus in illis in quibus separatur, non enim potest unus esse, ct divisus esse; sed postquam fuerat aliquando unus, jam nunc non est unus, postquam separatus est. Hoc ergo significat impia divisio vel separatio. At vero unum eumdemque in aliquibus esse, hoc magis cautius et tenacius inseparabiliter unum esse, est: qui enim in duabus est, et idem ipse permanet, ille non solum partiri non potest, sed ei sufficiens est ut in scipso unita custodiat in quibus secundum subsistentiam, id est substantive est, id csi, ca quibus absque ulla mcd etate par ticipat. Quare multo amplius ct cautius non unum dicimus Filium: quippe scientes eum in duabus naturis existere, forliter atque incommutabiliter cum novimus unum, non vinciendum, ut ita dixerim, dualitate naturarum in quibus est, ut partiatur in duo, scd et prævalentem, in sua ipsius indirumpibili unitione, ilias ipsas in quibus est, servare naturas.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
