Latin
Lectio ex epistola sanctæ memoriæ Cyrilli ad Nestorium, quam et Ephesina sancta…
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 5-3
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Bene ad memoriam rcvocasti: dicam et hoc. Si una per unitionem natura Domini facta est, quidquid dicitur de Verbo, de Filio, de Christo, et de ista natura dicetur; ct rursus quidquid de illa natura, ut dicitis, dicetur, utique et de iis nominibus praedicabitur; et hoc non circa alium modum. Sicut igitur abominabile est dicere quia Deus Verbum in natura propria passus est, sic, si forte præsumitis, fugite dicere, quia passus est ia seipso vel persona sua, vel subsistentia. Aut sicut dicis, «non in experimentum veniens matris quod at. tinet ad ejus naturam: »hoc transferte dicentes: <quod pertinet ad suam personam et ad seipsam Filium mortuus non est. »Quoniam vero ex iis dicere adjacet, quoniam Verbi natura substantiaque penulit: sic a vobis dicatur non pa sam subsistentiam Verbi, neque personam, neque ipsum Filium, neque hunc unigenitum, neque eumdem Dominum, vel ipsum Christum; sed eos qui hæc dicunt, duos filios introducere non potestis abnegare, qui novit [F. leg. novistis] quia talia dicens Nestorius, tanquam duerum praedicator accusatus est filiorum; inquit enim (propter quod ct damnamus est) ita: <Ego hunc himestrem et trimestrem non dico Deum; »et rursus: «Non oportet lactis nutrimentum de Deo. »Et in epistola sua ad sanctissimum Cyrillum, dixit sanctam Virginem partricem Christi, non Dci: <Manifestum vero est, quia David filius non erat Deus Verbum. »Et rursus quidem: «Corpus, divinitatis Filii templum, et templum secundum summam quamdam ct divinam cunjunctionem unitum, ita ut et propriificaret ea quæ hujus erant divina natura, bonum est conlite'i et evangelicis traditionibus dignum. Et rursus in iis quæ mox sequuntur, idem Nestorius negat id quod confessus est hic. Adjecit enim continue et hæc: i Propriificationis autem nomini deputare et carnis proprietates (generationem dico, et mortificationem), aut errantis, frater, circa paganos vel gentiles, et mentis; aut per ea quae sunt vcsani Apollinarii ct Arii vel aliarum hæresum ægrotantis; quinimo et aliquid gravius, et ab illis: necesse est enim propriificationis nomine tractos, et lactis nutrimenti participem per propriificationem facere Deum Verbum, et augmenti quod paulatim evenit consottem, et in passionis tempore facti terroris et indigum angelici adjumenti. »