# Contra Acephalos Disputatio 51

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Disputatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/51

Rust. Insanissimus timor: nec enim sunt duæ rationales naturæ quæ nou millia contineant personarum; sed neque una quae non plures quam duas personas obtineat. Non erit ergo neque uua Christi natura, ne sint ejus non duae tantum, sed plures quoque personæ. Insuper autem nec ex duabus secundum nos naturis est Christus, ne sit aut pluribus personis seu liliis, aut Christus, aut Dominus. Si vero eos qui ex duabus naturis dicunt Christum, sive ex duabus, sicut vos, consequitur personis aut pluribus, non consequitur ex duobus Christis aut filiis dicere; nec illos baereticos qui duas etiam dicunt Christi personas, eadem consequentur incongrua: quare multo minus orthodoxos, qui Dominum Christum in duabus naturis coufitentur, sequetur duos dicere Dominos, aut Christos, aut filios. Insuper, si ob hoc duas natutas metuitis dicere, ne forte, secundum quod consuevit, in reliquis duas iuducatis personas; dicitis enim quia nunquam minus sunt a duabus personis duæ natux; nec illud unquam confitcri debetis, quia Dominus Christus Deus perfectus et homo perfectus est, quia in reliquis rationalibus universis, perfecti Dei et perfecti hominis impossibile est unam solumque esse personam. Si vero de hoc opinatissimo miratulo nobis quippe Christianis existentibus dubilare periculosum est; quoniam, quando voluit Deus perfectus, potuit cum perfecta humanitate ea esse persona, quia non est ei impossibile omne terbum, juxta Evangelium (Luc. I, 37): cur dubitamus quia hæc ipsa persona in duabus perfectis naturis sit non seNaranda, sed potius agnoscenda? Sicut igitur Deus perrectus et homo perfectus inæstimabiliter una sola I ersoua est, ne dux perfectæ naturæ sunt mirabiliter unus filius Et hæc. ut ita quis dicat, regula in reliquis quidem cunctis immol ilis est, in solo vero Christo soluta est. Non igitur eo quod male utatur substantiarum dualltate Nestorius, idcirco tacendum est duas esse substantias; alioquin quoniam male utitur perfecto Deo et perfecto homine, orthodoxi non hoc debent dicere. Et ut simpliciter dicamus, si tacere de emus, vel omnino auferre omnia qu;c ab hæreticis male usurpantur, nibil nobis est confitendum, et præ omnibus auferrentur Scripturæ.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
