Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 52
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Cogis me idem repetere: quando Matuta divina minus continuit a persona? aut quando substantia, minus a subsistentia? dicite. Rust. Ad hoc quidem jam sufficienter respondimus: verumtamen et hoc competenter adjiciam, quia nec hicduae naturæ solum continent Christi personam, licet in ipso solo secundum subsistentiam sint unite: etenim divina ejus natura pariter continet et Patrem et Spiritum sanctum; et humana ejus substantia reliquos homines. Scd quemadmodum in divina natura subsistens, ut et t'a er et Spiritus sanctus, non tamen purus est Deus; et in nostra vero, sed non nudus est homo: sic in duabus subsistens, non est partitus, nec enim duas habet personas. Quæro vero a te, omodo dixisti naturam: utrumne universalem, an potius individuam?