Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 55
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Sed hæc ex arte sunt, non a Deo neque a natura. Rust. Interim si esset consequens ex omni neceslitate, si unum sit individuum, unam quoque esse naturam, et in his omnibus una utique natura fieret. Si vero dicis, omne individuum quod a Deo lit, unam habet speciem et unam naturam; nec hoc verum est: mundus enim a Deo factus est, et non habet unam naturam.