Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 56-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Et hoc ostendetur pr. cedente sermone, quo niam nostra quidem natura quæ Deo Verbo unita est, nec altera persona, nec alterius est personæ, verumtamen altera præter Verbum est caro; alte a vero natura, non altera persona. In Christo enim, non solum de communi ad reliquas de divinitate personas, et propria ejus carne, alterum et alterum communiter dicitur a Patribus; sed et proprie de Deo Verbo et assumpta carne, quod alterum sit atque alterum. Intende, quæso, subtiliter veritatem, no te viæ ad vitam ducentis angustia difficultatis labore perterreat: non enim diximus quod aliud ea, ci aHia carnis persona sit; amboenim hæc unius et solius personæ sunt; sed quia et praeter Deum Verbum, q: i una persona cst illarum ineO' bilium personarum, altera est humana natura; ita ut Deus Verbum, perfecta quidem ex sempiterno persona sit; caro vero, licet perfecta natura, persona vero nequaquam. Itursus dico: non alteram personam dixi, et iterum alteram personam, sed alteram substantiam et naturam. Alterum namque definitur evidenter Dei Verbum, et alterum ejus humanitas: non alter et rursus alter; sed ille quidem, a carne alter: illud vero. alterum et non alterum. Ostendimus enim et ex lectione synodica Gregorium dicentem, duæ naturæ Deus et homo, quia et anima et corpus. Vidcs igitur quod de hac ipsa loquatur Domini Christi persona: cum enim dixisset, duæ naturæ Deus et homo, adjeCit, quia anima et corpus: hæc vero unius personæ sunt. Et rursus, Filii vero non duo. Vides quod non de tota Trinitate, sed de Verbo solo dixerit, Deus. El iterum post modicum, aliud et aliud, ex quibus Salvator. Intendis quod de solo dixerit Salvalore? Et rursus, ambo enim unum; et de uno, Deo quidem inhumanato: non autem tota Trinitas inhumanata est. Dcindc adjecit et hæc: «Dico autem aliud et aliud, e converso quam in Trinitate se habet: nam illic quidem alius et alius, ut non substentias confundaitus, non aliud vero et aliud. >Vides, quod non de tota Trinitate sit sermo communis, sed proprius de Filio solo? Nam de Trinitate quidem dicens: lllic quidem alius et alius, dixit; de Filio vero solo, aliud et aliud, e converso quam in Trinitate se habet, inquit. Alterum igitur, Deus Verbum, præter propriam carnem. Proponatur vero pradictum testimonium, et quæ dicta sunt, manifesta erunt.