Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 57
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Rursus in admirabili non admirabile quæris,et in incomparabili comparationem, et exemplum in his quæ exemplum recipere nequeunt Si vero id esse rationabilis hominis arbitraris, et ego tibi multas affero hujusmodi regulas, quas non poteris explicare in saecula sæculorum. Dic enim, qnando perfecta divinitas et perfecta humanitas una facta natura sit, et non manserint duæ, quando creator et creatura, una est per unitionem facta substantia; quando duæ perfectissimæ naturæ alterum quiddam pefrectum effecerint? et non utique perfectius simul et me- Eius, quando una species duabus perfectis speciebus inexcessibiliter fuit consubstantialis.