Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 59
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Da tu conseqnenlia perfectae deitali humanitatique perfectæ; da quod est proprium consubstanbali Deo Patri Sapientiæ, et consubstantiali nobis carni animatæ anima rationali. Redde suis rebus proprium numerum; non auferas quantitatem, si substantiam perfectionem confiteri non simulas: ubi enim perfectio secundum substantiam, illic et substantiarum quantitas; ubi unitio inconfusa, illic et numerus unitorum. Omnis vero substantia simul accipit et esse ct una esse; et sic una, ut uni collata duos impleat unitio adjecta, non numerus interemplus: alias tu mihi ostende unitionem inconfusam perfectarum rerum quæ perimat earum numerum solum, et nullius secundum nullam partem perimat esse quod est, ut videaris aliquid non irrationaibiliter dicee. Ilis vero et illud adjiciam. Dixisti quia omne indivi duum a Deo factum, substanitivum inseparabile, una species est. Si igitur sic facta est inhumanatio, ut alta quædam creata, habes quid dicere? Volo autem ut non dicas verba tantum, sed ipsas res. Die igilur vel unum substantialeindividuum a Deo f. ctum et inseparabile. et unam speciem, ut exinde invenias veritatem.