# Contra Acephalos Disputatio 6-2

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/6-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/6-2

Halet. Argumentatio, mihi. et ingenii subtilitas, ut ita dixerim, videntur haec verba. Ego autem ad illam sanctissimam sanctorum Patrum convertar auctoritatem: ex te vero, secundum tua- promissiones, exigam ut quæ reliqua sunt lectionis sancti Gregorii, tandem aliquando jam recenseam, quæ ita se habent: « Si quis dicit, tanquam in propheta secundum gratiam inoperatum a, et non secundum substantiam conjunctum et complasmatum Verbum; sit vacuus melioris operationis, magis vero pleRUs adversae. Si quis non adorat hunc Crucifixum, ana thema sit et deputetur cum Deicidis. Si quis ex operibus perfectum factum, aut post baptisma vel resurrectionem ex mortuis, assimilatione dignum factum dicit, sicuti gentiles subinscriptos inducunt, anathema sit: quod enim coepit, aut proficit, aut perficitur, non Deus; vel si propter incrementum catamodice ita dicitur. » Ecce indubitanter anathematizati sunt qui dicunt non secundum substantiam conjunctum Deum carni, et non complasmatum. Si igitur secundum substantiam in Christo unitio facta est, constat quia unam substantiam fecit: non enim dixit testimonium secundum substantias conjunctum, sed secundum substan iam: substantia vero utque una est, ct non duæ substantiæ, ut dicitis vos. Memini vero et illud, quia ubi naturalis unitio dicebatur, dixisti quia interim non dixit unitionem secundum naturam, sed naturalem. Ecce igitur hic non substantialem, sed secundum substantiam specialiterconjunctionem dixit, id est unitioncm; addidit vero, et complasmari Deum carni, et Judæos non homicidas, sed Deicidas esse.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
