Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 61
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Omnia, ut consuevisti, posuisti dolose. Quia igitur exemptum manifestiora quae dicta sunt fecit, dicemus et nos quoniam non similiter hæc sumuntur in Domino Christo; tu vero ea de quibus disquiritur, ut confessa sumpsisti: non enim sic individuus Christus, ut reliqua, vel ut nos: nostrum siquidem quisque individuam habet personam, id est alii nulli communem, et iudividuam substantiam suam: in Christo vero, persona quidem individua, ipsius est enim solius: natura vero non eodein modo individua, communis enim cunctarum trium personarum, et nisi communem nonest possibile reperire. Rursus unum non simpliciter dicitur de Christo, quia unum qud sii; sed cautius, quia unus, sicut supra ostensum est. Similiter vero et de subsiantivo est demonstratum, quia non solum quod in una subsantia subsistit substantivum est, sed et in plures; et quod a Deo sit, non cum faciente Deo unum dicitur, sed factura, unum cum fact re, sicut cum corpore anima. Et indivisum quidem confitemur Filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum, et ejus inseparata persona est: naturæ vero ejus non inseparatur una, sed inseparatæ ut duæ unitæ sunt. Igitur claret quoniam non eadem facta sunt in Domino Christo quae in aliis. Insannis est igitur quod dolose verbosatus es talia, dum magis dicere conveniret quia in creaturis se sic habet, in creatore vero creaturam suscipiente non sic. Nee enim in quolibet alio factum est unquam ut doe perfectissimae naturae præexisterent a principio ia aliis individuissuis, et postea ex his csset una persona.