# Contra Acephalos Disputatio 63.1-17

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, 63.1 to 63.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/63.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/63.1

Rust. Et supra jam dixi: regula est universorum rationalium communussima, ut exempla a parte sumantur, non vero a totietate. Usi sunt igitur Patres hoc exemplo, non ut ea quae dixisti ostenderent, qua et olim falsa monstravimus; sed ut ostenderent unum Filium, unum Christum, unum Dominum, et ejus unam personam substantialem. Ut vero non pttes hoc exemplum per omnia convenire, audi a nobis irrefutabiles rationes, quae vestum medacium evertunt. Si enim gentilium fabulas hactenus tenes, et putas quia præexstiterunt animæ rationales corporibus suis, duae nihilominus erunt perfectissmæ substantiæ ac maturat, Deus et mens. Insuper Dei Verbi et unitæ illi animan, quæ secundum te a principio præsubsistent personæ. Ex duabus vero præexistentibus personis unam personam impossibile est fieri. Dicit enim sanctus Cyrillus in epistola quam et sedes apostolica et sancta Ephesiua synodus confirmavit, hæc: « Vel si personarum unitionem diffament quidem: non enim dixit Scriptura, quia Verbum homins univerit sibimetipsi personam; sed quia factum sit caro. » Ecce usque adeo accusat dicentes in Christo unitionem personarum factam fuisse, ut et contra illud id ponat quod legitur, quia Verbum caro factum est (Joan-I, 14). Ad causam vero nihil differunt qui dicunt præexistere unitionem auc, qui assumptus est hominem, et qui asserunt præexistere mentem Christi; et isti namque illas mentes proprias volunt habere personas: æquales etenim præextitisse, et similes eas et indifferentes per omnia naturaliter ac substantialiter asserunt non tamen indistinctas circa individuorum numerum. NatU si hoc non est quod dicunt, ergo una mens prius per omnia erat, et postea meritis discreta est in d.versas. Sed quomodo una non unius esset meri mens, omnimodo una et a seipsa non differens? A! si propter hoc tantummodo differre incipere illa men, potuit, quia non idem sit et qum illius discreione subsistunt, ac per hoc et mea mens tot individuis debet distingui quot meritis, SeJ absit ab omni anima rationali hæc vesania, ut peccati numerus multiplicandarum causa blasphemetur animarum.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
