Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 64
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Nos praedictum dogma non colimus: hoc est enim quod dicitur Origenis de præexistentia, quod et sancti Patres nostri etarchepiscopi Alexandriæ sub anathemate damnaverunt, maxime santtus Theophilus quem et sanctissimus Cvrillus in nmni orthodoxa confessione secutus cst. Superflue igitur ea quæ a nobis non coluntur dogmata dissolvisti. Oportet autem, eo quod semel ita elegeris ut accuses nostrum dog ia, et in contraria parte stes, ad rem pertinentia loqui.