Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 64-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Sed illud intende quia, quantælibet sint naturæ, Trinitas manet: a personis enim tribus, et non a naturis nominatur. Hæret. Nec a naturis solum, nec a personis solum, sed magis a numero sic vocata est. Rust. Sed numerus nihrl est cui res nulla subjacet. Hæret. Sed subjacet etiam res, naturæ cnim quatuor sunt, et a numero naturarum vocari debet vestra quaternitas. Quanqunm et si res communis quatuor naturis nulla subjacet, ipsum nomen mihi naturæ sufficiet: nam connumerantur æquivoca, licet aliud sit æquivoca aut unius nominis connumerari aliud ipsas res, ut canis marinus atque terrenus, non ut duo ines, sed ut duo connumerantur æquivoca.