Latin
66 to 67
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 66-2-67
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Magis vero et vobis ipsis adversantes Trinitatem quaternitatemque pariter colitis. Trinitatem quidem personarum, quaternitatem vero naturarum. Sicut enim si solae tres personæ essent, ut solæ tres naturæ, nihilominus Trinitas esset; et si quatuor aut personx aut naturae, quaternitas: sic, e si Trinitas quidem personarum, naturarum vero quaternitas, Trinitas simul est atque quaternitas. Rust. Sed nos etsi confiteamur, quod absit, tres ex sempi erno esse naturas, non tamen secundum quod naturæ sunt, sed secundum quod persona, adoramus et colimus.