# Contra Acephalos Disputatio 68-2

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/68-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/68-2

flaret. Si tres naturae sunt Trinitatis, et altera carnis, quatuor fiunt; quod si et non colas quarterniatem, sit tamen secundum tuam confessionem quaternitas, prodesse tibi nihil poterit. Imo, et quod vis elige: aut quaternitas est, et male facis in divinis rebus non colere atque adorare quod et est et esse confileris; aut non est, et impie agis, confitens et asserens esse quod non est. Deinde s: duas naturas sic esse asseris, ut qui communem Trinitatis connumeras propriæ carnis, aut ut hanc illi, igitur dualitatem coles.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
