Latin
69.1 to 69.18
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 69.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Quoniam id quidem qnod assumptum est, proprium per dispensationem factum sit assumentis, manifestum est, non tamen commune trium. Quod etsi quartum sit aliquid, neque tamen consempiternum, nec absque initio, nec increatum, neque per se, et ex sua substantia est; sed per unitionem est id quod esse glorificatur: illa vero tria, et coæterna, ct consubstantialia, et absque inchoatione, increata sunt ob hoc, etiamsi ad existendum quartum quis, aliquid esse id quod humanum est, dicat, non tamen quartum similiter erit neque ad adorandum. neque ad colendum, neque ad glorificandum. Aliud est enim quod, tanquam alterum quiddam (quippe quod creata est), his quae increata sunt secundum quantitatem facit additamentum, eo quod non hoc idem, sed alterum quiddam sit; et aliud, tanquam consubstanti le et consempiternum coadorari quid illud et glorificari et pariter coli. Insuper nec adoratio et cultura veluti sub numero offertur: nec enim tres culturæ aut tres adorationes sunt Trinitatis; quare neque quatuor, neque dux, vel si, ut dixi, unius aut etiam trium, proprium sit aliquid alterum. Nec enim tabernaculum in eremo, nec arca, nec templum, nec altaria, Deo ab antiquis coadorabantur et concolebantur; et neque una est Dei et horum. facta natura. Nec 9djecit numerum adorabili et colendæ Trinitati, eo quod Trinitas quidem coadoretur, hæ vero creaturæ non coadorentur Trinitati, sed per eas Trinitas adoretur. Quid enim? die mihi: nonne scriptum est: Et adorate scabellum pedum ejus (Psal. XCVIII, 5)? Hoc vero est terra: adoratur enim corpus quod de terra est, non ut per semetipsum aut propter semetipsum adoretur ut Deus, sed ut per corpus ct per carnem sive humanitatem, Deus, Verbo qui inhumanatus est, coadoretur. Certe ebim et per fimbriam vestimentorum operatus est in illa quæ sanguine fluebat: et nullus tamen dicit unam naturam esse vestimentorum et Verbi;