# Contra Acephalos Disputatio 69.19-26

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, 69.19 to 69.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/69.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/69.19

et actu salvavit multos; et vocem mittens a propriotore, quatriduanum suscitavit Lazarum. Per quod igi;ur operatur, dum per hoc ct in ipso adoratur et colitur, complacet colentibus se. Nec non et clavos quibus confixus esi, et lignum venerabilis crucis, omnis per totum mundum Ecclesia absque ulla contradictione adorat; et non solum quæ duæ naturae sunt Deus et crux, sed et illud sanctum ferrum, praeter illud venerabile lignum, alia est natura, et altera rursus ipsa Domini caro. Et si, ut dicis, tres naturæ sunt Trinitatis, hæ vero proprium numerum habent, et omnia hæc adoramus universi; et nullus unquam Cliri Hunorum dixit quia quaternionem colimus aut quinionem vel senionem: quae enim segregantur et propria Deo fiunt, per quae et colitur et adoratur, illa jam velut organa et coadjuvantia infirmitatem nostram sunt ad propinquandum Deo: et ad id ut sint quidem, quantitatis non amittunt proprietat In; ad colendum vero ei adorandum et venerandum, non jam connumerantur qux creata sant creatori: alterum namque est, per hoc coli illud, ct alterum secundum naturam et sempiterne et maxime proprie colendum aliquid illud esse.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
