Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Non dicit nunc qualiter ad invicem duæ naturæ convenerint, sed quomodo una et sola divina natura humanitati convenerit, sed non e converso etiam. Si vero improbabile id suspicaris, hujus particulæ principium intendamus; dicit enim: Si quis tanquam in propheta dicit, secundum gratiam operatum. Vides igitur propositionis principium, quomodo Deus carni copulatus sit, non quomodo Deitas et humanitas sine unitate, id est ab una unitionis, ut ita dixerim, parte. Perimit igitur ne dicatur simpliciter. secundum gratiam Deum conjunctum, et secundum illam atiæ mensuram circa quam in prophetis cst opcratus; prob:t vero secundum substantiam conjunctum: et nequc unitum dixit, srd conjunctum; conjunctio vero corum est quæ non immediabiliter sunt unita. Quid vero sit quod dicere volo, nitar clarius dicere: non Deus Verbum, divinamnaturam; sed divina natura per Dei Verbi personam, unita dicitur carni. Si cnim tota Trinitas incarnari voluisset, tunc forsan jusle ipsa per semetipsam fuerat incarnata natura: omnia enim quæ illi naturæ secundum sc et propter semetipsam adsum, communia Trinitatis, ct non pr opria unius soliusque personæ sunt. Inhumanatio autem non Trinitatis cummunis, sed propria est selius subsistantiæ VerLi: incarnatus cst igitur et Deus Verbum, et natura ejus: sed ille quidem per semetipsum, et secundum quod est ipse; ilia vero non ita, sed per personam. Igitur Deus Verbum, secundum semetipsum quidem unicus est carni; una enim personui et una subsistentia est facta cum carnc: secundum naturam vero conjunctus est potius quam unitus, duæ enim mansere naturæ; et per comparationem, Verbum potius unitum, carni est, quam natura ejus; et ob hoc istud potius quam illud, unitio est. Illud igitur magis conjunctio est, licet sit et unitio; hoc vero magis unitio est quam conjunctio: It:. . . . . quæcunque omnino conjunctio nominatur, illic pene semper servatur et numerus conjunctorum, seu etiam quantitas.