# Contra Acephalos Disputatio 7-3

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Lectio ex epistola sanctæ memoriæ Cyrilli ad Nestorium, quam et Ephesina sancta…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/7-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/7-3

Rust. Dico quid reprehendimus, non nos primi, sed cum Patribus sanctis. Prius quidem tanquam per transitum dico, pessime dixit, quia ea quae sunt templi, divinitatis natura propriificat: non enim Trinitatis Datura, sed una persona illius naturæ existens, propria facit ea quae sunt carnis. Secundo vero, quia quoquomodo significans, quia Deus Verbum suificat propria carnis; et dum hoc explanare debuerij, hoc ipsum magis in iis quae dixit postea, denegavit. Si enim, ut inquit, Deus suificat ca quæ carnis sunt per propriificationem dispensativam, oportet magis propriificationis nomini deputare et carnis proprietates: generationem dico, et passionem, t et mortificationem et alia. Ille vero hoc janu minime approbat, sed et (sibimet ipsi contrarius) ut hæreticum et gentile, et ut aliquid adhuc deterius, id accusat. Cur namque omnino, qui inhumanatus est Deus, ea quae proprii templi sunt, propria sibi fecit, si non habent etiam dici de eo, ad admirationem charitatis ejus circa nos? quid enim majus est, fieri illa Verbi propria, an dici? Naturarum vero proprietates salvas esse fatentes, nos similiter dualitatem illarum nihilominus affirmamus: quia sicut earum discretio est salva, sic et unitio. Unde quæ non sunt secundum naturam propria Verbi,.'jus sunt circa unitionem, etiamsi hoc multoties millies recusaverit impius. Proprietates enim salvæ sunt quidem, in unam vero personam subsistentiamque concurrunt. Idcirco non tantum ut impium Nestor iu n, sed ct ut sibimentipsi contrarium, in synodo Valerianus incusat dicens: « Omnibus conspicua e contrarietas reverendi Nestorii, non solum fidei sanctorum Patrum qui in Nicæa convenerunt, et epistolae Deo amicissimi et sanctissimi archiepiscopi Cyrilli dissentiens, sed neque sibi conveniens. » Similiter vero ad eumdem Nestorium scripsit Cœlestinus sanctissimus papa, dicens: « Legimus ergo epistolarum tenorem, et eos libros qaos, illustri viro filio meo Antiocho reddente, suscepimus: in iis quidem nobis vestigatus, deprehensus et tentus, quodam multiloquio labebaris, dum vera involvis ob- Muris, rursus utraque confundens, vel cunfiteris negata, vel niteris negare confessi. »

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
