# Contra Acephalos Disputatio 71

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Disputatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/71

Rust. Multæ sunt aliæ: quarum prima, quia Verbum a consubstantialibus, non natura, neque substantia, sed sola persona discretus est: unusquisque autem nostrum, præter communem, habet et propriam substantiam individuam et naturam: idcirco enim et mu!ti homines nominamur. Rursus anima compatitur corpori, Deus autem Verbum nequaquam; anima nullatenus furis a corpore suo habet operationis pr ncipium, Deus autem Verbum et in humanitate existens, in coelo et utique consuetas operationes implevit, licet quasdam ct inæstiamabiles etiam per corpus. Quid cnim differebat ad operationes ejus quæ sunt ab initio, utrum non haberet an haberet humanitatem, dum per humanitatem non plueret, non tonaret, non astra moveret, et, si licet simpliciter dicere, nihil amplius per eam sit operatus, nisi sola quæ noviter propter nostram sunt facta salvationem, pro qua et inhumanatus est? Harum quasi parva sint hæc, et non illi quoque sociasse vel majora vel equa, sic tibi minus videntur idonea.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
