# Contra Acephalos Disputatio 72-2

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/72-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/72-2

Rust. Ergo, secundum te, et unus Deus et tres Dei. Si enim propter substantiam naturamque unam unus est, propter tres suh tantias sive naturas, tres, secundum te, dii sunt. Sed et multo amplius tres erunt, quam unus Deus, et proprie quidem, quod absit. tres erunt dii; improprie autem Trinitas unus Deus, circa errorem paganorum: unum enim Deum esse ob hoc scripserunt cuncti Patres atque doctores, quia una est ejus ac sola substantia sive natura. Si igitur una quidem Trinitatis substantia est, et natura tantum; tres autem non tantum personæ sed et naturae atque substantiae: multo magis, tribus existentibus universis, et nullo indiviso, tres erunt et dii.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
