Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 74
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Ego arbitror quia magis ex duabus naturis simul et subsistentiis, tanquam ex duabus personis, dixit in Domino Christo unitionem: non enim tam vicine hoc ipsius subsistentiæ nomen tam diversum assumpsit, et maxime, inquiens, post unitionem: tanquam si ante unititionem duas diceret naturas atque personas, post unitionem vero unam.