# Contra Acephalos Disputatio 75

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Disputatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/75

Rust. Nullo modo verum est: prædemonstravimus enim quia non ex duabus personis Dominum dicat. Si enim hoc dicere voluisset, sicut dicens es duabus naturis factum Dominum non recusat confiteri quod Deus Verbum nostram naturam sibi univerit, sic non habuit recusare fateri quod hominis person m sibimetipsi unierit. Nunc vero hoc quidem approbat; illud vero accusat, dicens in epistola ad Nestorium secunda, sic: « Juvat vero nullo modo rectam fidei rationem si sic habeatur, vel certe si personarum unitionem diffament aliqui: non enim dixit Scriptura, quod Verbum hominis unierit sibimetipsi personam, sed quod factus sii caro. » Ecce claret aut sicut ipsum ponit, aut sicut omnimodo consequens dicere unitionem personarum, et dicere quia Verbum hominis personam sibimelipsi unierit, et hoc tanquam contrarium divinae Scripturae infamans econtrario posuit, quia factus est caro: hoc pene clamans, quoniam qui in Christo unitionem personarum dicit, ejicit illud a sancta Scriptura dictum, quod Verbum caro factum est (Joan. I, 11). Pau!o superius vero ostendit, dicens: « Duarum cnim naturarum unitio facta est; propter quod, unum Christum, unum Filium, unum Dominum confitemur: clarissime igitur subsistentiæ nomen, nonnunquam personam, interdum vero naturam significat: uon enim, sicut inquis, semper ct personam significat et naturam. » Et rursus ubi jubet non dispertiri voccs quæ de Christo dicuntur, duabus personis sive subsistentiis, subsistentiæ nomine atque persone simpliciter atque ind fierenter est usus, in tantum qui postea ipse divisit voces, super duabus naturis inquiens: « Evangelicas vero et apostolicis de Donimo voces, scimus, Deiloquos viros, quasdam quidem communificantes sicut super una persona, quasdam vero dividentes, sicut super duabus naturis. » Et post aliqua: « Glorificavimus omnium Salvatorem Dominum, quoniam Scripturis divinitus inspiratis et traditioni sanctorum Patrum nostrorum convenientem habent tidem, tam quæ apud nos, quam quæ apud vos sunt Ecclesi c: hæc vero continue per onlinem supra sunt posita. » Ecce, divinas Scripturas et Patres sic praedicare confessus est, quoniam oportet distribui voces duabus naturis. Quia ergo non dicit sibimetipsi contraria, constat, quoniam naturis quidem distribuendae sunt voces, nequaquam vero personis, id est subsistentiis. Commune igitur diversarum id nomen est.crum, et interdum personam significat, nonnunquam vero naturam. Unam igitur subsistentiam dicimus Domini Christi, subsistens est enim persona ejus: non vero abominamur et duas dicere, quando et pro naturarum nomine pie hoc quis assumere vult sub omni cautela; subsistunt, enim duae naturæ.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
