# Contra Acephalos Disputatio 76

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Disputatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/76

Hæret. Sed ecce Chalcedonensis synodus, quam veneramini, unam subsistentiam dicit Domini Christi. At vcro beatissimus Cyrillus ex duabus subsistentiis unam dicit, et diccbas (quin potius demonstrare voluisti superius) quod non dicat ex duabus personis: ex duabus igitur naturis dicit Dominum Christum. Quoniam vero et mox unam eius suibsistentiam dicit praefatus Pater, unam igi ur naturam novit Domini Christi. Sicut enim non recusas, duabus naturis dictum et ex dualus subsistentiis, sic negare non potcris quia in una natura dicat, quando in subsistentia unitionem prædi at factam. Non eni vel alterius Patris, vel in diversis opusculis sub eo dicta proferimus nunc, sed et ipsa cpislola et non longe utrumque ab invicem ibidem quoque ostenditur, ctquando audimuseum dicentem convenisse naturas secundum unitionem naturalem, et non personalem, quia non modo una pcisona, sed et una ex duabus natura.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
