# Contra Acephalos Disputatio 77

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Disputatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/77

Rust. Ea quidem quæ dicta sunt, ad solutionem borum quæ sunt dicta sufficiunt; sicut enim ostendimus in eadem synodo dictum quia subsistentia interdum quidem personam, nonnuuquam vero naturam significat, sic una cademque epistola contigit uno nomine res dici diversas: maxime, quia etsi in una epistola, verumtamen in diversis capitulis dictum est. Insuper quia aliter et alter subsistentiæ nomine usus sit, nec tu poteris denegare: si cnm semel acquiescis quia non ex dnabus personis dixerit, quando ex duabus subsistentiis dixit, dicis vero quia unam personam et unam subsistentiam pro una natura factam per unitionem dixerit; constat quod aliter atque aliter hoc nomine usus sit: hic quidem ea illisdicens subsistentiis quæ non etiam personæ sint, sed naturæ tantummodo; illic vcru illam subsistentiam quæ secundum te quoque persona est. Quod igitur (me ciicente) ut falsum reprehenderas hoc, et tu, etsi diverso nomine, es confessus. Claret igitur quia etsi vicine, aliter tamen et aliter usus es nomine. Quia vero nec subsistentiam unam pro una natura dixerit, inferius ostendenius.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
