Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 79
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Infirmiores erant ad quos sermo fiebat, id est Orientales; et propterea sermonem sic coaptavit, in tantam, quia, etsi alio nomine, idem tamen indnxit tanqnam si diceret: quia qui dicit veram unitionem, naturalem dicit; et qui negat naturalem, refutat et veram. Cessit autem de sermonis integritate, propter eos qui nondum poterant capere: si enim verax unitio, et non naturalis, hoc magis ostende.