# Contra Acephalos Disputatio 8

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Disputatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/8

Rust. Quia nec verum cst, nec decet; imo insuper nocet. Non est verum, quia nihil horum non incarnato Beo, neque secundum quod Deus est tantummodo accessisse, vel ipsi dicere præsumetis; non decet autem Deum tanquam car em Patre minorem, neque mortalem neque ante Mariam non fuisse, neque initium existentiæ ab ipsa sumpsisse, neque per mortem dnabus partitum partibus Deum, id est, cum corpore, quam anima separatim. Si enim cuncta quae carnis sunt illi incarnato collidimas, vel quæ adsunt, tanquam sint, vel quæ desunt, veluti non ad ini, invenitur Deus Verhum, nec æqualis, nec consubstantialis, nec indifferens, nec coaeternus Patri, nec immutabilis ante resurrectionem; sed ex substantia, et ex substantia Virginis, quae altera est ab iila quæ Patris est. Inven etur vero et homo et caro praediciri, et per hæc quod caro sit incarnata, et inhumanatus sii homo. Si vero et ea quæ Verbi sunt, carnis esse alterne dicamus, concluditur quia homo qu dem consubstantialis et æqua lis est Deo et Patri; Deus autem minor a Patre. Et ex his de cætero; quia Verbo melior caro, et minus est Verbum carni propriæ comparatum; nec non, quia Pater major est carne, Verbum, minus; Pater igitur multo major a Ver o est, magis vero et ipsi angeli. Multa quoque similia valens dicere, tuo intellectui derelinquo, incongruitatis, quin potius impietatis, evidentissimæ infiniram multitudinem atque magnitudinem congregare.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
