# Contra Acephalos Disputatio 80-2

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/80-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/80-2

Hceret. De divinitale Christi et carne hoc dicimus: dico autem duas ante unitionem, non tanquam commutem hominum naturam conjungens Deo: nam si hoc esset, quomodo non etiam nunc duæ fuissent, dum ccrte nihilominus hominum quisque homo sit solum, excepto illo tantummodo qui inhumanatus est? nec quasi prius una fuerit caro et postea unita sit Verbo: hæc enim qui dicit hæreticus est. Sed quia intellectu præcognoscentes duas naturas, deinde admoventes unitionem, unam continuo effici dicimus: ergo id quod dicimUs ante unitionem vel post unitionem, non distinctionem temporis, sed speculationis significat ordinem, eo quod pariter horum nequeamus deprehendere intellectum, sed præspeculemur compositioni simplicia. Est namque impossibile ut alter rerum naturæ sit ordo, et alter speculationis quæ est circa intellectum: sicut in oratione, cum litteræ natura priores sint, multo tamen sunt adinventæ posteritis.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
