Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 81-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Speculatio hæc secundum quam dicis duas naturas inte ligi, si quidem nunc usque verax est, ut existentibus rebus incumbens: sunt igitur duæ naturæ veraciter, quas veraci intellectu conspicimus; si autem semper falsa, nec ante unitionem duas naturas confiteri debetis. Si vero ante unitionem quidem quondam vera, nunc autem de cætero falsa; erat igitur Domini caro, quod absit, ante unitionem: quæ si animata anima rationali fu sse credatur, præexstitit igitur secundum vos prius purus homo, et post hæc unitus est Verbo. Ex duabus ergo personis, et ex duobus Christis, ex duobus filiis, ex duobus Dominis, unum Christum blasphematis existere. Haec vero modis omnibus abdicanda sunt: ex præexistenlibus enim per sese personis unione secundum subsistentiam fieri nequit. Si vero et post inhumanationem aliquando duæ naturæ substilerunt, quam ergo aliarn dicitis unitionem, qua facta jam duæ non sint? Sed et omnia quae dicitis contra nos qui nunc usque duas dicimus esse naturas, convertite contra vosmetipsos; usque tunc enim easdem naturas dicitis exstitisse, quas uos in perpetuum dicimus permanere.