Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 82
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Et hic ad interrogationem quidem non nccessaria posita sunt; ad conclusionem vero aEqui vocatio posita, quæ jam saepe est deprehensa. Duas enim Domini Christi naturas dicentes, nec communes dicimus utrasque, neque individuas duas, sed divinam quidem communem, humanam vero individuam. Nec duas vero subsistentias dicimus absolute Domini, sed unam subsistentiam dicimus, ut revera unam subsistentem vere personam. Duas vero cum interpretatione dicere non abominamur, quoties pro natura ponitur is sermo.