# Contra Acephalos Disputatio 87

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Disputatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/87

Hæret. Ergo, ut dicis, Magis duæ personæ sunt in Domino Christo: unicuique siquidem, secundum vos, naturæ propria personæ ratio convenit: Deus enim Verbum individuum est divinæ naturæ, humanitas vero naturæ rationalis individua; hæc vero, duae naturæ: duæ igitur et personæ. Nec enim potes dicere quia non quae æquivoce, sed quae univoce dicuntur, connomerantur, qui communcm Triuita:is naturam individuæ humanitati connumerans, etiam ob hoc duas naturas fateris.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
