# Contra Acephalos Disputatio 88

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Disputatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/88

Rust. Etsi in reliquis rationalibus crcaturis substantia individua persona est, sed non in nomino Christo: non enim quia eum ex duabus perfectis naturis esse confitemini, ob hoc ex duabus, secundum vos, erit personis: alioquin jam non erit iucon. gruum dicere, Verbum hominis sibi unisse personam, quod in Epheso exclusum es! communi sententia. Quia vere id olim est demonstratum, addam etiam illud, quia communiter quidem nobis confessum est, quod diversæ quidem quae ad unitatem veram concurrerunt naturæ, non tamen etiam quia disersæ quæ ad unitatem veram convenere personae. Si enim vos quoque suscipitis sancti Cyrilli epistolam cui synodus Ephesina subscripsit, hoc rcfutarc nequaquam potestis.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
