# Contra Acephalos Disputatio 89-2

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/89-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/89-2

Rust. Multa sunt quæ imprimis quidem communiter videmur confiteri cum impiis; adjectione vero, determinata jam fiunt, et per se quidem vel si suspecta sunt, nondum tamen et impia, nec econtra rursus, quæ accusari ex toto non queant. Dcit ergo Apollinarius unum Christum, unum Filium, unam ejus personam et substentiam; dicit et Nestorius duas naturas. Et hi quidem sermones, nondum quales ipsi sint produnt, in additamento autem sermonum, cognoscimus qui sint. Nam Apollinarius quidem unum dicit, quasi et convertibilis Deitate sit et imperfectus humanitate; Nestorius vero duas male quidem conjungens: secundum requivocationem namque, secundum auctoritatem, secundum appositionem, secundum habitum; male vero etiam dividens separansque naturas in duas subsistentias et personas, et filios et Dominos. Ergo, quando dicimus duas naturas, si nihil præcedit neque subsequitur quod unitionem significare sufficiat, habebit occasionem vestra suspicio: si vero hoc, et ante quam dicamus duas naturas, et postea dicimus, quia una est duarum naturarum persona, una subsislentia inseparabiliter, indivise, inconvertibiliter, quid ultra remanet quod suspectum sit calumniari volentibus?

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
