Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. intentius tc audire quæso quam ius: subtilior enim sermo est, quam qui possit aliter comprehendi. Inhabitare etenim Deus dicitur a nobis in carc, indivise atque incessanter, non autem caro inhabitare Deum; et templum Dei dicitur caro, sed nequaquam templum carnis Deus: et hujusmodi unitionem Deus fecit, et non caro; caro autem passa est, et minime fecit. Passio autem non solum corporalium ct contristantium, malorumque dicitur, sed et spiritualium, et suavium, et bonorum, ita ut et ipsa beatitudo creaturarn:n passio nominetur. Et una quidem eademque unitio est, sed non una definitio sive ratio unitionis. Si igitur oportet præsentare per imaginem differetiam Deitatis un tæ carni, carnisque Deitati, dicimus ita. Contingit, unius ejusdemque viæ contrarias esse rationes: eadem namque cst ascensus atque descensus; ab hoc quidem principio, ad il ud ascensus, ad hoc vcro ab illo descensus, subjectum vero, idem: locus namque itincris idem cst, etsi multoties ct millies id quilibet pertranseat. Sic igitur, ut verbi gratia et manifestandi causa dicamus, differt a Deitate ad humanitatem, non ipsa unitio, sed ratio unitionis ad eum quæ est diverso: licet hic et illud discrepet, quia diarum naturarum unitionem non ambæ fccere naturæsed sola divinitas. Quid enim et cooperari ad unitionem valuit natura nostra quæ in Christo est, quæ sumpsit ab ipsa unitione principium? Forsitan vcro et propter hoc, non secundum substantias, sed secundum subStantiam duro sunt conjunctæ substantiæ, quia non duarum, sed unius tantum, miraculum ipsa unitio fuit. Non enim, sicutl in prophetis vel a! quibus a! iis, divina gratia manum porrgunte nob is tamen studentibus et quodammodo cooperantibus, unimur Deo; tali modo i ic, sed lineffabiliterque divitate.