Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 91-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Si et duæ naturæ confitendæ. sunt, et unitio:. movenda, non video quare non ex duabus ct in duabus recte dicamus: si enim te id quod est delectat usque adeo, dicere non unum Christum in duabus naturis, sed in duabus naturis unum Christum, ut non prius nominantes Christum, post hxc eum duabus naturis, ut dicitis, partiatis, sed prius dicentes duas naturas, tunc unurn Christum nominetis: et illud vcro similiter observate, ut non dicatis unum Christum ex duabus naturis. sed potius dicatis ex duabus naturis unum Christum. Sed nunquam Christi Ecclesia intendit vaniloquiis talibus: etenim dum præextiterit ex infinito divinitas Filii, tamen nonnunquam post carnem nominatur: usque adeo veritas verborum ordine nullum præjudicium patitur, et maxime hic ubi simul duæ naturae, simul unitio. In sancta enim synodo Epbesi inter alia testimonia, magis vero ante alia, jac: saneti Petri, quod ita se babet: «Unde et evangelista veraciter dicit: Verbum caro factum est, et habitarit in nobis (Joan. I, 14)? tunc utique ex quo angelus Virginem salutavit, dicens: Ave, gratia plena, Dominus tecum (Luc. I, 28). Ecce ex quo salutalio angeli, et nunc est unitio celebrata. »Quia vera nonnunquam prænominatur caro, et postea dctas, ostendit cxinde sanctissimi Gregorii lectio, dicens ita: «Ne decipiant homines, nec ipsi decipiantur, hominem dominicum sine mente credentes magis autem Dominum nostrum et Deum: nec enim separamus bominem a divinitate. »Ecce aperte ponitur in priucipio verbi prius quidem nominans hominem, et postea Dominum et Deum, et rursus hominem et divinitatem. Et post pauca iterum habet: «Passibilem carne, impassibilem deitate; circumscriptum corpore, incircumscriptum spiritu; eumdem terrenum et cœlestem, visibilem et intellectulem, capitalem et incapitalem, ut toto homine eodemque Deo totus homo reformetur, qui ceciderat sub peccato. »Ecce quoties, ordine permutato, prius eun: passibilem, deinde impassibilem nominavit; post hæc circumscriptura et tunc incircumscriptum; ct post plura talia adjecit: ut, toto homine eodem et Deo. Synodus autem Chalcedonensis, postquam dixerat, in duabus naturis, adjecit dicens, indivise, inseparabiliter, inconvertibiliter agnoscendum. Et non ait agnoscendos, ut duos, sed unum agnoscendum. Ei rursua: Sicut Dominus noster Jesus Christus nos docuit, et Patrum nobis tradidit sumbolum. Si vero, ut di eis, una est facta natura; ergo non ex duabus, sed ex tribus naturis dicere debebatis: quippe qui etiam talem unitionem Verbi ad humanitatem dicitis, qualem caro babct ad animam. Quid enim vesta concessione vicinius anima habet ad carnem, quam hæc ad deitatem, ut sit Dominus ex duabus et non tribus?