# Contra Acephalos Disputatio 93-2

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/93-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/93-2

Rust. Mira dementia, ob hoc non subsistere arbitrari naturas, co quod idcirco substiterint ut in Christum concurrerent; dum nihil plus sit necesse subsistere, quam ea quæ ob hoc substiterunt ut Christus exstaret; et illud potius sit fatendum, quod unita subsistant, quæ ut. unirentur exstiterant. Quin potius divinitas, nec ut uniretur, substitit, es sempitermo est enim; sed humanitas illa quæ simul mox unita est, ut cœpit existere: ergo, secundum te, Christi humanitas jam non est humanitas, quæ ut uniretur substitit. Quare manifestum est duas naturas unitas subsistere. Quis igitur nisi captus mente jam dicat, quia, quae propter quiddam substiterunt, aut ipsa jam non sunt, aut non tot; sed illud solum propter quod substiterunt, dum nihil utrorumque peremisset unitio, licet unum immense exaltaverit; et hoc, dum perfectissimum sit utrumque secundum propriæ naturæ ratione...? lloc vero simile est ac si aliquis dica:, quia ob hoc hæ lilterae factæ sunt, ut esset hic sermo; quare non sunt jam hæ litteræ, sed solus hic sermo? At vero, hoc quid erit insanius

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
