# Contra Acephalos Disputatio 94-2

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/94-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/94-2

Hæret. Quidquid aliud dicere velis, ut ad propositum revertamur, quaternionem nos inducere, quaternitatem colere minime possumus. Rust. Imo vero, quia fuisse quaternitatem inducitis ex rationibus vestris, inevitabiliter docui: et oportebat quidem inordinate tibi super hoc jactanti sermones no!! dare responsum. Sed ne his qui ita ut tu vesaniunt dicere placeat, « Non nobis est ad omnia satisfactum, » et illud adjiciam, quia Ires dicitis sanctæ Trinitatis esse naturas. Si nihil omnino distant, unde illas tres esse cognoscitis, qui divinitatis et humanitatis tantum distantes duas esse abnuilis? Nos enim tres esse subsistentias ob hoc confitemur, quod non in eo quod quid est secundum naturam, sed in eo quod qualiter sit unumquodque, propr ietatibus distinguatur. Nam Pater quidem genuit, ct acuimus non est; et ex aliquo alio non est, sicut es eo sunt alii: Filius vero genitus est, et nihil consempiternum genuit; et Spiritus sanctus a Patre procedit, et nihil consempiternum procedit vel genitum est ab eo a. Quidam vero antiquorum et hoc proprietatibus adjecerunt, quia sicut Spiritus cum Patre Filium sempiterne non genuit, sic nec proredit Spiritus a Filio sicut a Patre. Ego vero, quia Spiritus quidem Filium non genuerit sempiterne, confiteor (nec cnim duos dicimus Patres); utrum vero a Filio codem modo quo a Patre procedat, nondum perfecte habeo satisfactum. Quoniam vero, ad id quod nunc quæritur nihil attinet, signandum qvidem est, sed transeundum,

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
