Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 96-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Sed multo magis differunt Christi naturæ, quas duas esse non vultis, quam tres personae, quas vultis etiam tres esse naturas. Hæret. Cur ergo non sunt et qUatuor personæ, tanquam duæ omnino personæ sum Filii? Rust. Quia humanitas Domnini Christi non est persona, licet differat ratione; sed quod attinet ad Deum Verbum, sola natura cst; non enim, veluti quis dicat, sua ipsius, sed Dei Verbi est illa caro, ut sæpius dixi.