# Contra Acephalos Disputatio 96

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, Disputatio. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/96

Hæret. Et aliquid distat lInitio, effectus tamen minime, in unam siquidem personam convenerunt. Rust. Sed nos nunc ab unitione argumentamur ad effectum; et quoniam communiter Christi confitemur unam solamque personam, si una quoque natura sit quærimus. Sed quia omnem comparationem aut exemplum non per omnia simile nec per cuncta dissimile poni necesse est, cum mullus modos circa. hominis consideremus exemplum: ex duabus enim naturis, non modo unus homo, una persona, una subsistentia, sed et una species, unum animal, et una substantia vel natura, ex iis ipsis a; ret quia a sanctis Patribus, non ut unius naturae sive substantiæ signigicativum super Domino sumimur, quia hoc exemplum suscipiunt. Si vero non modo una persona, et una subsistentia, et unus idemque est, sed et una spccies, substantia, et natura, et simpliciter nullo modo unitorum salvus est numerJS, jam non erit exemplum. Hoc autem nec verum, nec hac intentione dictum est a scriptore, sed ad demonstrandum tantummodo quia sicut illic quæ unita sunt unum eumdemque hominem perfecerunt, sic et hic unum Christum, unum Filium, unum Dominum, unam personam ct unam subsistentiam: quod est et ex ipsis considerare sermonibus. Non enim dictum est, ex duabus quidem naturis, Deus et homo, quia el anima et corpus; at vero naturae jam non duæ, sed una per unitionem. Sed postquam dixit: duce naturæ, Deus et homo; addidit. Filii autem non duo. Cur ergo pervertis ea quae ob hoc clarescunt dicta, ut unus Filius monstretur, et non duo Dii; neque interiorem et exteriorem, velut alterum et alterum, duos quis Christos esse putaret: sed ut, vel si quid Christi interius et quiddam exterius juxta exemplum prepositum, ct sicut de homine inquit Apostolus non tamen,vclulinteriorem et exteriorem, duos Christos existere.

---

Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml.
