Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 98
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Planius audire desid. ro quæ a te dii ta sunt nuper obscurissima enim sunt. Hæret. Breviter simul ct plane eadem repetentur. Dixit alicubi Apostolus: Quia quanto i. qui for est noster homo corrumpitur, tanto is qui intus est renovatur (II Cor. IV, 16); et tanquam de alio loqueretur, eum qui inlus est et eum qui foris est separavit, ut veluti duo homines putarentur, alter interior, et alter exterior. Dicit ergo Gregorius «sic ex duabus naturis Christus, sicut ex corpore ct anima homo: »non tamen licet vel sic nos dicere de Christo sicut de homine; quatenus sicut ille qui intus est, et ille qui foris est h mo quodammodo duo sunt homines, sic duo sint filii: non enim circa hoc exemplum sumimus quasi ut alter sit interior Filius et alter exterior, sed circa hoc tantum, quia ex ambabus unus est Filius. Quare ex parte, et non ex toto sumpsit exemplum. Insuper non solummodo duo, sed et tres veluti videtur Apostolus homines subsignare, dicens enim: Interior noster homo, et, exTerior homo noster, in co quod dicit, noster, alium velut hominem monstrat, cujus isti sint duo; alius enim ego, et alius ille qui meus est.