# P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis 1.1-6

Rutilius Lupus, P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis, 1.1 to 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rutilius-lupus/p-rutilii-lupi-de-figuris-sententiarum-et-elocutionis/1.1

[I.1] PROSAPODOSIS Hoc schema duobus modis fieri et tractari potest. Nam sententiis duabus aut pluribus propositis sua cuique ratio vel posterius reddetur, vel statim sub unaquaque sententia subiungetur. Quibus posterius ratio subinfertur, huius modi sunt. Demosthenis: Non enim pari ratione Philippus atque nos adversis rebus medetur: sed ille usque eo nititur quoad restituat atque exsuperet; nos contra statim vinci meditamur. Ille enim pro laude sicut pro patria proeliatur; nobis autem, si nihil accidit mali, satis ac nimium boni videtur. Cum singulis sententiis statim ratio subiungitur, hoc exemplo. Demetrii Phalerei: Nam quod beneficium tempore et cupienti datur, gratum est; utilitas enim ac voluntas accipiendi honorem dantis facit ampliorem. At quod sero et non desideranti datur, ingratum est; amisso enim tempore utilitatis cadit accipiendi cupiditas. [I.2] SYNATHROISMOS Hoc et singulis verbis et plurium verborum coniunctione fieri potest. Singulis verbis hoc modo. Cleocharis: Sed cum ad supplicium sumendum se confirmaret, multa simul eum revocabant: officia, consuetudo, tempus, existimatio, periculum, religio, quae singula proprias (ei) cogitationes ad remorandum subiciebant. Item Democharis: Nam quis haec simul universa perpeti possit, timorem, morbum, senectutem, contumeliam, inopiam, vim? quarum quaevis una res per se satis est gravis ad deficiendum. Sed in coniunctione plurium verborum huius modi est. Lycurgi: Nemo enim nocens sine summo maerore est, iudices, sed multa simul eum perturbant: quod adest, sollicitudinis plenum, quod futurum est, formidolosum, lex paratum supplicium ostentans, vita ex vitiis coacta, occasionem arguendi maleficii captans inimicus. Quae cotidiano vehementer eius animum excruciant. [I.3] PARONOMASIA Hoc, aut addenda, aut demenda, aut mutanda, aut porrigenda, aut contrahenda littera, aut syllaba fieri consuevit. Id est huius modi: Non enim decet hominem genere nobilem, (ingenio mobilem) videri. Nam cum omnibus hominibus, tum maxime maximo cuique inconstantia turpitudini est. Item: At huius sceleratissimi opera, qui fuit lucus religiosissimus, [nunc est locus desertissimus]: nimirum quoniam traditam sibi publicorum custodiam sacrorum non honori sed oneri esse existimavit.

---

Rutilius Lupus, P. RUTILII LUPI DE FIGURIS SENTENTIARUM ET ELOCUTIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/rutiliuslupus.html.
