# P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis 1.15-22

Rutilius Lupus, P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis, 1.15 to 1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rutilius-lupus/p-rutilii-lupi-de-figuris-sententiarum-et-elocutionis/1.15

[I.8] EPIPHORA Inter hoc schema et superius hoc interest quod in superiore unum verbum pluribus sententiis anteponitur, in hoc autem omnium sententiarum unum atque idem (est) novissimum verbum. Sosicratis: Non enim alius quis est, cuius opera in has difficultates inciderimus, sed initio ad bellum suscipiendum nos primum impulit Philippus deinde in ipso belli labore ac periculo deseruit nos Philippus, novissime nunc calamitati nostrae (proinde) atque culpae succensuit idem Philippus. [I.9] KOINOTES Hoc duorum superiorum schematum coniunctionem habet, quod et ab uno verbo omnes sententiae incipiunt et in uno novissimo acquiescunt. Stratoclis: Quaeritis novam rationem administrandae rei publicae. At reperire (ea) meliorem, quam a maioribus accepistis non potestis. Quaeritis maximis sumptibus faciendis, quo modo ne tributa conferatis. At consiliis fractas aerarii opes, quae capitis, augere non potestis. Quaeritis quem ad modum scelere contaminatis hominibus parcatis. At ignoscendo nocentibus innocentium salutem custodire non potestis. [I.10] POLYPTOTON Hoc schema solet complures sententias alio atque alio modo ut pronuntientur efferre. Cleocharis: Nam vehementer admiror, Lacedaemonii, si praeter hunc quemquam existimatis esse, cui ob hos casus iure succensere debeatis. Hic est enim, qui vobis exploratam spem victoriae est pollicitus. Hunc vos non solum in consilio dando ceteris anteposuistis, sed etiam in conficiendo negotio principem praefecistis. Huic omnium vestrum fortunas universi commisistis. Ab hoc igitur uno pristinae pollicitationis rerumque gestarum (rationem) reposcere debetis. Item Charisii: Pater hic tuus nunc denique est, ut egestatem tuam debere alere videatur? Patrem nunc appellas, quem prius egentem auxilio tuo ut alienum deseruisti? Patri tu filius es ad potiundas opes, cuius ad senectutem violandam crudelissimus hostis fuisti? Nimirum nullo consilio filios procreamus: nam maiorem partem ex illis doloris et contumeliae capimus. [I.11] EPANALEPSIS Hoc schema fieri solet, cum id quod dictum semel est, quo gravius sit, iteratur. Id interdum fit uno verbo, interdum plurium verborum coniunctione. Verbum sic iteratur. Pytheae: Quid contra tot res tamque evidentes dicere potes, Demosthenes? Cognitum enim est, rem publicam venalem habuisse, cognitum est. Item Hegesiae: Sed instigabat multitudinis animum ad bellum inferendum concitatus iracundia furor: furor, inquam, non ratio, sine qua nihil umquam populus ex sententia gessit. Sed plurium verborum iteratio est eiusmodi: At ego in his aerumnis amicis sum spoliatus omnibus; (amicis, inquam, spoliatus sum omnibus), iudices; qui non quod me odissent, sed quod inimicorum factionem pertimescunt, me in malis deseruerunt.

---

Rutilius Lupus, P. RUTILII LUPI DE FIGURIS SENTENTIARUM ET ELOCUTIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/rutiliuslupus.html.
