# P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis 1.35-40

Rutilius Lupus, P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis, 1.35 to 1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rutilius-lupus/p-rutilii-lupi-de-figuris-sententiarum-et-elocutionis/1.35

[I.18] MERISMOS Hoc schema singulas res separatim disponendo et suum cuique proprium tribuendo magnam efficere utilitatem et illustrem consuevit. Lycurgi: Cuius omnes corporis partes ad nequitiam sunt appositissimae: oculi ad petulantem lasciviam, manus ad rapinam, venter ad aviditatem, [virilis naturae] membra, quae non possumus honeste appellare, ad omne genus corruptelae, pes ad fugam, prorsus ut aut ex hoc vitia aut ipse ex vitiis ortus videatur. Item Aristotelis: Alexandro enim Macedoni neque in deliberando consilium neque in proeliando virtus neque in beneficio benignitas deerat, sed dumtaxat in supplicio crudelitas. Nam cum aliqua res dubia accidisset, apparebat sapientissimus; cum autem confligendum esset cum hostibus, fortissimus; cum vero praemium dignis tribuendum, liberalissimus; at cum animadvertendum, clementissimus. [I.19] PAROMOLOGIA Hoc fit, cum aliquot res adversario concedimus, deinde aliquid inferimus, quod aut maius sit quam superiora, aut etiam omnia quae posuimus infirmet. Hyperidis: Sume hoc �a iudicibus nostra voluntate: neminem illi propriorem cognatum quam te fuisse: concedimus officia tua in illum nonnulla exstitisse; stipendia vos una fecisse aliquamdiu, nemo negat. Sed quid contra testamentum dicis, in quo scriptus hic est? Item eiusdem: Quid a me saepius his verbis de meo officio requiris? Scripsisti, ut servis libertas detur? Scripsi, ne liberi servitutem experirentur. Scripsisti, ut exules restituerentur? Scripsi, ut ne quis exilio afficeretur. Leges igitur, quae prohibebant haec, non legebas? Non poteram, propterea quod litteris earum arma Macedonum opposita officiebant. [I.20] ANANKAEON Hoc schema tunc prodest atque omnis eius utilitas in eo est, cum volumus ostendere necessitudinem aut naturae, aut temporis, aut alicuius personae, quem ad modum fecit Myron: Amicus meus fuit Chremonides et opinione omnium magis familiaris, et pro salute eius quaecumque potui feci. Sed posteaquam maior vis legis nostrum auxilium ab illius periculo removit, calamitatis ac luctus eius particeps eram. Nam opitulandi facultas omnis erepta iam fuerat. Item Democharis: Nihil enim valebat assidua pro fratre, ac misericors deprecatio, cum iudicaret tyrannus, cuius crudelitas omnem naturae necessitudinem extinguebat.

---

Rutilius Lupus, P. RUTILII LUPI DE FIGURIS SENTENTIARUM ET ELOCUTIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/rutiliuslupus.html.
