# P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis 1.41-46

Rutilius Lupus, P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis, 1.41 to 1.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rutilius-lupus/p-rutilii-lupi-de-figuris-sententiarum-et-elocutionis/1.41

[I.21] ETHOPOIIA Lysiae: Rure rediens, iudices, homo maior natu, magno calore, vix sufferens viae molestiam, tamen his verbis egomet me consolor: Fer fortiter demum laborem; iam brevi domum veniens exspectatus; excipiet te defatigatum diligens atque amans uxor; ea sedulo ac blande praeministrando detrahet languorem, et simul seniles nutriendo recuperabit vires. Haec me in itinere recogitatio prope confectum confirmabat. Postea vero, cum domum veni, nihil earum rerum inveni, sed potius bellum intestinum ab uxore contra me comparatum. Item Demosthenis: At, medius fidius, iudices, ego sic arbitrabar: filium ad parentem dissoluto vultu venturum, lacrimis patrium sinum oppleturum, supplicem precario obsecraturum, blanditia sua quod petisset a patris mollitie impetraturum. Sed hic longe aliter, atque hic incredibili confidentia armatus ad patrem adnotavit sicut hostis, atque initium sermonis cum iurgio sumpsit. [II.1] METABASIS Hoc duobus modis fieri solet. Ex quibus unum genus est eius modi, cum ab ea sententia, quam proposuimus, convertimus ad aliquam personam aut rem �aut fortunam et tamquam praesentem appellamus, ita uti fecit Myron: Haec mulier nuper fuit locuples, potens, in amore atque deliciis necessariorum ornatus eius opibus abundabat; manus ancillarum sequebantur [comitatus appellabatur]. Nunc contra subito et gravi casu afflicta vix mediocris ancillulae dignitatem retinet. O fortuna, quam vehementer te rerum varietas oblectat, et quam magno odio est tibi beatae vitae perpetuus et constans fructus! Alterum genus est, cum ad id, quod demonstrare instituimus, ab alia re et actionem et orationem nostram revocamus. Demosthenis: Sed nimirum inopinans incidi in causam temporis huius alienam, de qua posterius �huic dicendum. Qua propter ad illud quod paulo prius agendum revertor. [II.2] ALLOIOSIS In hoc schemate divisio et separatio est personarum aut rerum, et demonstratio quantum intersit. Hegesiae: Diversa studia adulescentium animum adverteramus, tametsi fratres erant, uno atque eodem sanguine orti. Alter in studio laudis versabatur et industria virtutis vitam gloriosam, sed laboriosam sequebatur; alter in augenda pecunia occupatus et habendi cupiditate depravatus summas divitias summam virtutem existimabat. Hic nimirum magis erat laboriosus, qui laborem condendi, non utendi causa suscipiebat. Item Hyperidis: Non enim simile est vivere in aequa civitate, ubi ius legibus valeat, et devenire sub unius tyranni imperium, ubi singularis libido dominetur. Sed necesse est aut legibus fretum meminisse libertatis, aut unius potestati tradidum quotidianam commentare servitutem.

---

Rutilius Lupus, P. RUTILII LUPI DE FIGURIS SENTENTIARUM ET ELOCUTIONIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/rutiliuslupus.html.
